- MAUSOLUS I
- MAUSOLUS ICariae Rex, de quo Theopompus ait, eum nullâ re abstinuisse, pecuniae causâ. Suidas. Fuit autem provinciae Graeciae praefectus, quem Satrapam Persae vocant, Artemisiae, vide ibi, maritus, quae illum tam ingenti amore prosecuta est, ut eius fatô perfuncti cineres vino permistos tradatur ebibisse. Obiit autem Olymp. 106. an. 4. cum Cariae 24. ann. praefuisset. Adhaec sepulchrum eidem sumptuossissimum exstruxit, quod a nomine eius Mausoleum est appellatum, ob operis magnificentiam, inter 7. Orbis miracula numeratum, â quo omnia pretiosa sepulchra Mausolea dicuntur. Unde Sueton. sepulchrum Caesarum appellavit Mausoleum. Sic enim ille in Vespasiano c. 23. Cum inter prodigia cetera Mausoleum Caesarum derepente patuisset. Florus l. 4. c. 11. Quod ubi desperavit a principe (Cleopatra) servarique se triumpho vidit, incautiorem nacta custodiam in Mausoleum so (sepulchra regum sic vocant) recepit. Martial. l. de Spect. Epigr. 1.Aere nec vacuô pendentia MausoleaLaudibus immodisis Cares in Astra ferant.Idem Epigr. 66. l. 5.Iam vicina iubent nos vivere Mausolea,Cum doceant, ipsos posse perire Deos.Idem l. 10. Epigr. 63.Marmora parva quidem, sed non cessura, viator.Mausoli saxis, Pyramidumque legis.Vide Plin. l. 36. c. 5 Herodot. l. 7. Gellium l. 10. c. 18. Propert. l. 3. Eleg. 1.Nec Mausolei dives fortuna sepulchri,Mortis ab extrema conditione vacat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.